Tunc fecerunt sibi perizomata, id est succinctoria, quasi bracas breves, ut campestria. Nec sine causa de foliis ficuum, quia de succo eorum si teratur, caro hominis inuncta statim ibi sentit voluptatis pruriginem, ut quasi per hoc ostensum sit quia pruriginem voluptatis jam in carne senserant: quae prurigo designat pruriginem voluptatis quam ipsi habuerunt. Hinc quidam dicunt ficum fuisse arborem prohibitam. Et audierunt vocem Domini deambulantis, ut ex ipso suo motu jam videretur eos arguere, quia non steterant in praecepto. Loquebatur autem per subjectam creaturam cis. Et absconderunt se a facie Dei in medio lignorum. Vocavitque Dominus virum, scilicet, cui dederat praeceptum, et increpando, non ignorando, ait: Adam, ubi es? quasi dicat: Vide in qua miseria es. Qui ait: Abscondi me, quia nudus eram. Stulta responsio, quasi displiceret nudus, qui talis fuerat factus. Et ait Dominus. Quis hoc indicavit tibi, nisi quod de ligno comedisti? Ille vero non humiliter confitens, sed peccatum in uxorem retorquens, imo in ipsum mulieris datorem, ait: Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. Et ad mulierem ait: Quare hoc fecisti? Nec ipsa se accusavit, sed obliquavit peccatum in serpentem, tacite vero in Auctorem serpentis. Serpens vero non interrogatur, quia per se hoc non fecerat, sed diabolus per eum. Et maledicens eis, incepit a serpente, ordinem servans, et congruum maledictionum numerum. Serpens enim; et prius et plus peccavit, quia in tribus; mulier post, et minus eo, sed plus viro, quia in duobus; homo postremo, et minus, quia in uno. Serpens invidit, mentitus est, decepit. His tribus redditae sunt tres maledictiones. Quia invidit hominis excellentiae, dictum est ei: Super pectus tuum gradieris. Quia mentitus est, punitus est in ore: unde: Terram comedes omnibus diebus vitae tuae, imo abstulit ei vocem, et posuit ei venenum in ore. Quia decepit, accepit hoc: Inimicitias ponam inter te et mulierem. Hinc innuitur quod Eva poenituit: Ipsa conteret caput tuum, quod naturaliter servat serpens, quasi sedem vitae. Et tu insidiaberis calcaneo illius maxime. Et sicut naturale odium est inter equos et griphes, lupos et canes, sic inter hominem et serpentem. Sicut enim venenum serpentis hominem, sic sputum hominis jejuni perimit serpentem. Et quia adhuc nudi erant, serpens modo hominem timet nudum, et fugit, et in vestitum insilit. In duobus peccavit mulier, superbivit, et vetitum comedit. Quia superbivit, humiliavit eam dicens: Sub potestate viri eris violenta, ut etiam vulneribus te affligat in defloratione. Nunc quidem subdita est viro conditione, et timore, cui prius subjecta fuerat, sed amore. Et quia in fructu peccavit, in fructu suo punita est. Unde dictum est ei: In dolore paries. Quod dictum est ei in dolore, maledictio est, sed paries, benedictio est. Maledicta enim est sterilis. Et ita in puniendo non est oblitus, misereri Deus, quod etiam in aliis maledictionibus hominum notandum est. Adam, quia in solo esu peccavit, in laborem quaerendi sibi edulii punitus est sic: Maledicta terra in opere tuo, scilicet pro opere tuo, id est pro peccato, pro quo factum est, ut terra, quae bonos prius, et uberes fructus sponte faciebat, deinceps raros, nec sine hominis labore; quandoque etiam pro fructibus spinas, et tribulos germinabit. Et addidit: Et comedes herbas terrae, quasi etiam in hoc par eris jumento. Terrae autem maledixit, quia de fructu terrae transgressio facta est, et non aquis. Inde est quod comedit Dominus piscem, sed non legitur comedisse carnem viventium de terra maledicta, nisi forte de agno paschali, pro praecepto legis. Addit ergo de labore: In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec in terram revertaris, id est donec moriaris, quia terra es, et in terram ibis. Pulchre dictum est, ibis, quia qui in eodem statu stetisses, donec transires in melius, si velles, modo de miseria in miseriam ibis, more fluentis aquae. Et tunc Adam, plangens miseriam posteritatis suae, vocavit uxorem suam Evam, ut dictum est.